라틴어 문장 검색

Nam in prima parte praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti ordinatione dispositam delegamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:2)
Cave igitur, Gualteri, amoris exercere mandata et continua vigilatione labora ut, quum venerit sponsus, inveniat te vigilantem, nec de corporis iuventute confisum mundana delectatio te faciat in peccati dormitione iacere ac de sponsi tarditate securum, quia eiusdem sponsi voce testante nescimus diem neque horam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:3)
Jamque nepos tibi parvus adest, laetoque juventae Incessu, et blando testatur gaudia risu.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:3)
Quantum virtute bellica praestent Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:2)
Ut enim vulgare testatur proverbium:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:82)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
Ubi audita legatione divina et admonitione apostolica, episcopi totius Franciae, duces ac comites, magnique principes cujusque ordinis ac gradus, expeditionem ex proprio sumptu ad ipsum sepulcrum Domini annuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:12)
Quod benigne annuit, sub hac tamen conditione ut obsides ei darentur, ne aliqua injuria aut vis, sicut Belegrave, a tanta multitudine fieret Walterus filius Waleramni de Bretoil castello, quod est juxta Belvatium, et Godefridus [0396A] Burel de Stampis, duci obsides constituti et dati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:2)
» Quod benigne dux annuit, si tales darentur obsides, quibus credere possit de vita et salute sua;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:6)
Quod dux benigne annuit, ac trajecto flumine, alio in littore in pratis Cappadociae, ipse et universus populus castris positis commorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:5)
cujus moenia adeo admirantur fortissima, ut nullis vinci humanis viribus, nisi Deo annuente, credatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:17)
Qui causa peregrinationis, et ad adorandum in Jerusalem, venisse se testati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:8)
» Quod mox ei annuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:12)
qui benigne annuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION