라틴어 문장 검색

deinde vestīmenta nūptiālia induit, tunicam candidam et pallam lūteam;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae23)
"surgit tacite tibi lutea pellis."
(페르시우스, 풍자, satire 352)
missa est a Caesare laurus insignem ob cladem Germanae pubis, et aris frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma, iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.
(페르시우스, 풍자, satire 627)
Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:2)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
saepe graves pluvias adopertus nubibus auster concitat, aut posita sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권41)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
Proxima cum veniet terras visura patentes Memnonis in roseis lutea mater equis, de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, sol abit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권483)
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes succubuisse oculos adopertaque lumina somno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:1)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
Callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos, adopertaque vultum pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:1)
Alter agebatur post sacra iugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia cervis vertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane videt pulsis Aurora tenebris invitumque rapit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:9)
furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:4)
Cura deam proprior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis vidit Achillea pereuntem cuspide mater:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION