라틴어 문장 검색

latum clauum, quamuis initio affirmasset non lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub condicione si prius ab equite R. adoptatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:3)
e generis Neronem adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit modo, sed et interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 2:4)
adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 2:2)
nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 2:2)
undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:2)
in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:7)
quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:1)
sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:1)
"Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:22)
"Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:15)
hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 17:2)
Qui quidem invictissimus atque piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, esplicare nequirem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:20)
Quantum vero ad hereditariam, quelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 4:3)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0635)
Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION