라틴어 문장 검색

veteribus enim mos fuit, ut neutra femininis iungerentur, unde Terentius "tua nihil refert utrum fecerint", et in Eunucho "haec adornant ut lavent".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3056)
"At enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua vivimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a deo aeternis floribus vividam sustinemus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:9)
Plura volebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:1)
Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
Medium spatium brevioribus utrimque platanis adornatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:3)
en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권48)
felix amoeni litoris secessus ille, qui sacra fovens harenis viscera vicem sepulcri praebuit, dum cura sanctorum pia deflens adornat aggerem tumuloque corpus creditum vitae reservat posterae!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.145)
continuo haec adornant ut lavet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 589)
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:7)
hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 53:1)
Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:1)
fugit lux alma et obscurat genas nox alta et aether abditus tenebris latet, sed ecce gemino sole praefulget dies geminumque duplices Argos attollit domus.
(세네카, 아가멤논 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION