라틴어 문장 검색

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 9:1)
Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:6)
quia Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.41)
inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:1)
Cum enim verissime dictum sit adulatorum principem, quocum caeteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi profecto amator, aliquid amplius est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:13)
Adulator callidior si sit, vestigia premet adulatoris princpalis, intelligo tuiipsius, et in quibus tibi places aut teipsum excellere putas, iis adulator inhaerebit maxime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:14)
Sin adulator sit impudens et perfrictae frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quae maxime erubescis, ea adulator tibi vel praecipue imputabit et affigit per vim, spreta conscientia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION