라틴어 문장 검색

CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 2:1)
Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίασ condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 10:1)
cumque omnibus unica virtus esset in eunuchis thalamos servare pudicos, solus adulteriis crevit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:65)
at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico detraxit matris gremio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae70)
nobiliora tenent animos exempla pudicos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae75)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
stabat praeterea luco dilectior omni laurus, virgineos quondam quae fronde pudica umbrabat thalamos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:28)
amplexus hoc promeruere pudici!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:172)
tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras inlustrare feris summoque in vertice rupis Alpinae socias arcu cessante pudicas et pharetratarum comitum inviolabile cogis concilium.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:117)
traditam Tiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장7)
adultero Manlio Italia atque Africa interdictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장10)
* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장1)
neque enim proinde a parentibus liberi quam ab impudica adulteri mutantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장6)
in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION