라틴어 문장 검색

me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 27 2:4)
At hoc demiror, qui tam facile potueris Persuadere illi quae solet quos spernere!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3270)
sed demiror Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 139)
Quid mihi dicent, aut quam causam reperient, Demiror.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 113)
Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clauis adulterinas paret-- nam verae ad Hiempsalem referebantur--ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장5)
unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 4:8)
quod quidem te postulasse demiror;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 1:2)
qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 193:1)
qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 279:1)
falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 629:1)
nimis demiror, Sosia, qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2260)
demiror quid sit et quo evadat sum in metu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 152)
Infit dicere adulterinum et non eum esse symbolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 352)
cocos equidem nimis demiror, qui utuntur condimentis, eos eo condimento uno utier, omnibus quod praestat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 32)
Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION