라틴어 문장 검색

Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 57:2)
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 3:5)
Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:1)
"quinque palaestritae licet haec plantaria vellant elixasque nates labefactent forcipe adunca, non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
(페르시우스, 풍자, satire 428)
Cum bene iactati pulsarant arva ligones, Ruperat et duram vomer aduncus humum, Seminaque in latos ierant aequaliter agros, Inrita decepti vota colentis erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1021)
ferreus adsiduo consumitur anulus usu, interit adsidua vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:321)
turpis et agricolae, qui vomere semper adunco et gravibus rastris sub Iove versat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:536)
ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 129)
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas, aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, et telum causas mortis habere duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 73)
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, atteritur pressa vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 103)
nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, nulla sub imperio terra colentis erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권189)
dumque parant torto subducere carbasa lino, percutitur rapido puppis adunca noto inque patens aequor frustra pugnante magistro fertur, et ex oculis visa refugit humus, adsiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus vertitur, et canas alveus haurit aquas, vincitur ars vento, nec iam moderator habenis utitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권391)
scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa vacent, quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti terret et horrendo lotos adunca sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권120)

SEARCH

MENU NAVIGATION