라틴어 문장 검색

feruntque se Thessalis ortos, qua tempestate Iaso post avectam Medeam genitosque ex ea liberos inanem mox regiam Aeetae vacuosque Colchos repetivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장6)
ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora legissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장2)
Igitur Nero, non auctoris, non ipsius negotii fide satis spectata nec missis per quos nosceret an vera adferrentur, auget ultro rumorem mittitque qui velut paratam praedam adveherent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장1)
exim missae liburnicae advehiturque propere Sosianus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장6)
Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 1:1)
unde causa et origo peregrino sacro parum comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet advectam religionem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 2:2)
Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 1:1)
Exim Bononiae a Fabio Valente gladiatorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장1)
quin potius mora noctis unius, advectis tormentis machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장10)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
impedimenta legionum cum imbelli turba Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장2)
ab eo contracti haruspices monuere ut reliquiae prioris delubri in paludes aveherentur, templum isdem vestigiis sisteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장2)
Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장1)
exhortatio ducum non more contionis apud universos, sed ut quosque suorum advehebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장4)
aut quidem uetustissima naue impositos quocumque uento in quascumque terras iubebo auehi.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 66장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION