라틴어 문장 검색

Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장1)
ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora legissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장2)
satis constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장8)
Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장11)
Igitur Nero, non auctoris, non ipsius negotii fide satis spectata nec missis per quos nosceret an vera adferrentur, auget ultro rumorem mittitque qui velut paratam praedam adveherent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장1)
exim missae liburnicae advehiturque propere Sosianus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장6)
Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 1:1)
unde causa et origo peregrino sacro parum comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet advectam religionem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 2:2)
Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 1:1)
Titus aucto animo ad patrem pervectus suspensis provinciarum et exercituum mentibus ingens rerum fiducia accessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장4)
corpus, insigne oculis comaque et torvitate vultus, in Asiam atque inde Romam pervectum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장7)
Exim Bononiae a Fabio Valente gladiatorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장1)
Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장10)
quin potius mora noctis unius, advectis tormentis machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장10)
impedimenta legionum cum imbelli turba Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION