라틴어 문장 검색

is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 4:1)
idem, ut veni Athenas, cum idem ad te scriberem rogasset, ob eam causam impetravit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos tuos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 4:2)
nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse non te in me inliberalem sed me in se neglegentem putabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 6:5)
de aedificatione tua Cyrum urgere non cesso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 3:1)
aedificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 4:3)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
Haec non configuratur tantum velut iter quoddam, sed etiam tamquam aedificatio, praeparatio loci in quo homo una cum ceteris habitare possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:2)
Fides efficit ut intellegatur necessitudinum humanarum structura, quoniam percipit eius ultimum fundamentum sortemque definitivam in Deo eiusque amore, et itaque illustrat artem aedificationis, bono communi servitium praestando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:8)
Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 595)
Anguis per impluvium decidit de tegulis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 451)
primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:2)
nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:2)
IN hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.2)
De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:11)
captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION