라틴어 문장 검색

cohibita artius et aedilium potestas statutumque quantum curules, quantum plebei pignoris caperent vel poenae inrogarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장7)
absolutus Cestius Proculus repetundarum, Cretensibus accusantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장2)
sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장4)
filium eius Nerullinum adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장12)
fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장4)
Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus repetundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio quia accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 46장1)
nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum actione ambitio cohibebitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장10)
quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장5)
repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장9)
isdem diebus Antonius Flamma Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob saevitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장6)
aedilis plebei factus est cum C. Helvio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 3:3)
ceterum composita seditione ciuili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 1:1)
de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:2)
Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornauit porticibus ad tempus extructis, in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 1:1)
senatum suppleuit, patricios adlegit, praetorum aedilium quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION