라틴어 문장 검색

ergo ex futuris prisca coepit fabula factoque primo res notata est ultima, ut ille mortis inchoator rusticus insulsa terrae deferens libamina Deumque rerum mortuarum deputans rastris redacta digna sacris crederet, viventis atrox aemulator hostiae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말13)
Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 23:2)
Immo etiam necessitudo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et vera progenies, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat.
(세네카, De Providentia, book 1 6:5)
beneficii, si rogaturus est, importunus petendi derogator negati, aemulator accepti callidus reformandi, querulus flagitati garrulus restituti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:3)
ego tamen morum illius aemulator esse praeelegerim, 2 qui etiam longe positorum incitare in se affectat affectum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 3:5)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)
et omnes hi aemulatores sunt legis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION