라틴어 문장 검색

Rectus usus copiosae solis energiae requirit ut rationes et subsidia statuantur ita ut Nationes ad progressionem nitentes translatam technologiam, technicum iuvamen et rei nummariae copias adhibere possint, at semper certis consideratis condicionibus, quoniam “congruenter usque non ponderatur convenientia instrumentorum cum contextu ad quem referuntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:4)
Quomodo disponit custoditque societas proprium futurum aevum intra usque innovatam technologiam?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:2)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)
Tunc intellegitur quare extra hoc corpus, hanc Ecclesiae in Christo unitatem, hanc Ecclesiam quae – ad Romani Guardini verba – « est historica latrix obtutus Christi, omnia complectentis, in mundum », fides suam mensuram amittat, suam aequabilitatem, necessarium spatium ad se sustentandum iam non reperiat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:9)
In hodierno cultu saepenumero mos est veritatem suscipiendi technologiae tantum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:2)
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque servari potest (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae appellatur aequabilitas, iniquissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION