라틴어 문장 검색

neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:4)
Sicut fulica levis volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:5)
"Pars sit ieiuno de tot michi, pisce uel uno, Dulcis amica, precor, quos sic piscare per aequor".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:3)
Flamina sollicitent aequora ponti,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 14:1)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Uerso concitat aequore.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 12:1)
Miscens aequora uentus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 18:1)
Norunt recessus aequoris,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 10:1)
Mergatque seras aequore flammas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 4:1)
Mos est aequore paginae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 7:1)
Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 10장2)
Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 1장1)
Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 1장2)
Accedebat quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum habebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 2장5)
His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoseere volebat, subitum bellum in Gallia coortum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION