라틴어 문장 검색

Montane, vel aequis sufficis, et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopae rescribere iussit Ulixen errantem saevo per duo lustra mari, quique suam Troesmin imperfectumque dierum deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 165)
exuitur feritas, armisque potentius aequum est, et cum cive pudet conseruisse manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권151)
Fecunda esset ista operositas hominis nobilitatem rursus concitatura, quia dignius est intellectu uti, simul cum audacia ac responsalitate, ut provectus tolerabilis aequique genera reperiantur, ampliore habita notione vitae qualitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:5)
prodesse aequum est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 928)
Nam non est aequum me propter vos decipi, Quum ego vestri honoris causa repudium alterae Remiserim quae dotis tantundem dabat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 755)
Qua temptet ratione aditus et quae via clausos excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:11)
amicus dulcis, ut aequum est, cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:25)
quibus enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 1:4)
in aequo est moderate gaudere et moderate dolere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:3)
Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:4)
Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.
(세네카, 행복론, Liber II 52:2)
Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ?
(세네카, 행복론, Liber IV 17:4)
in aequo utramque ponit repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non timeri.
(세네카, 행복론, Liber V 33:3)
Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:2)
Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION