라틴어 문장 검색

eo contemptionis descensum ut ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis tot per annos inter mancipia habiti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장4)
namque et munimenta ingressi sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes abstrahentesque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 15장5)
nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:2)
ac vi tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quemque armavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장4)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
liberti principum conferre pro numero mancipiorum ut tributum iussi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장10)
inritamque praedam militibus effecerat consensus Italiae, emptionem talium mancipiorum aspernantis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장6)
subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장2)
neque enim societatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장6)
excogitatum est a quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 3:1)
frumentum, quotiens copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia e praeda uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:4)
tribunos aerarios, quod erat tertium, sustulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:7)
tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam, ex[c]ussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:1)
ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere decemuiri cogerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 36장 1:2)
collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION