라틴어 문장 검색

Ducissa igitur tanquam in re explorata honoribus plurimis Perkinum cumulavit, eum perpetuo nepotem suum compellans, eique tribuens titulum illum delicatum alba rosae Angliae, et ad corporis eius custodiam satellites ei assignavit ad numerum triginta hominum cum bipennibus, tunicis variegatis ex purpureo et caeruleo indutos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:20)
Quemadmodum enim super phaenomena aetheris plura themata coeli confingi possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:6)
Tentandum etiam foret experimentum immissionis radiorum solis per foramen super flammam aliquam subfuscam et caeruleam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:6)
At spiritus ille vini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flavam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:5)
et fortasse aether purus et interstellaris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:15)
Etenim via fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus sive coacervatio complurium stellarum minutarum seorsim invisibilium sed coniunctim luminosarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:10)
Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
Ridens aetheris iras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 22:1)
Late patentes aetheris cernat plagas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 3:1)
Quique agili motu calet aetheris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 7:1)
Dorsaque uelocis premat aetheris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 17:1)
Legem stupebit aetheris alti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 6:1)
Et liquido longi spatia aetheris uolatu;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 5:1)
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장2)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장199)

SEARCH

MENU NAVIGATION