라틴어 문장 검색

cuspis trabe surgit eburna, ebria caede virum, propter Bellona tropaeum exstruit et quercum captivo pondere curvat, consurgit solium saxis quae caesa rubenti Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo nativa exustas adflavit purpura rupes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
"Indorum Ganges, Colchorum Phasis, Araxes Armeniae, Ger Aethiopum Tanaisque Getarum Thybrinum tremuere meum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 39)
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras, concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo, fluxus odoratis vexat venatibus Indus, illa tamen pasci suetos per Cypron olores vittata stringit myrto, quis cetera tensis lactea puniceo sinuantur colla corallo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 40)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
historiam flagitatam tunc recognosces opportune competenterque, si cum Tyaneo nostro nunc ad Caucasum Indumque, nunc ad Aethiopum gymnosophistas Indorumque bracmanas totus lectioni vacans et ipse quodammodo peregrinere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 4:2)
talis, ubi Oceani finem mensasque revisit Aethiopum sacro diffusus nectare vultus dux superum secreta iubet dare carmina Musas et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum24)
"quinquaginta illi, trabibus de more revinetis, eminus abrupto quatiunt nova litora saltu, magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni noscendique habitu, postquam tumor iraque cessit vultibus, arcana sic fama erumpere porta caelicolas, si quando domos litusque rubentum Aethiopum et mensas amor est intrare minores;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권154)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION