라틴어 문장 검색

Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est, Sed nemo potuit tangere:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII4)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem Ampullis potas semisupinus aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV2)
Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus, Propter sescentas Baccara gausapinas, Optat et obscuras luces ventosque nivesque, Odit et hibernos, si tepuere, dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX1)
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis, Rosos tepenti spondylos sinu condit Et devorato capite turturem truncum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX5)
tepet igne maligno Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI4)
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, Et tristis nullo qui tepet igne focus, Et teges et cimex et nudi sponda grabati, Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI2)
hic autem Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas pomarium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis draco custodiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2469)
aut provincias, quae sideribus subiacent, ut Aethiopum versemus oves sub sidere cancri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6282)
de qua Lucanus Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri (3.253).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7955)
item lectum est 'Aethiopus', sed tantum 'Aethiops' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6053)
deserto in gramine versas huc atque illuc agis, ut Aethiopum versemus oves.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6641)
hinc est quod in ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se itu- rum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut "Aethiopum versemus oves sub sidere cancri". sane serpyllus herba est, quam Graeci herpyllon dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION