라틴어 문장 검색

is multa quae vellem, in iis ne hoc quidem malum in mandatis si habunde HS L_X_X_I_I_ satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλίσχρωσ praebere [id est minutatim]. quod plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 10:4)
Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:3)
Suggerunt affatim ligna proximae silvae;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:1)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
adfatim referta iam sunt adcubantum milia quinque panibus peresis et gemellis piscibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae32)
"Deus perennis, res inaestimabilis, non cogitando, non videndo clauditur, excedit omnem mentis humanae modum nec conprehendi visibus nostris valet, extraque et intus inplet ac superfluit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1119)
"venies ad illud mox fluentum, si modo animo ac medullis solus ardor aestuet videre Christum, quod semel potum adfatim sic sedat omnem pectoris flagrantiam vita ut beata iam sitire nesciat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1305)
sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 100:2)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)
nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum consequi cura non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 246:1)
et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:1)
Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장3)
frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장11)
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:1)
at haec eo, quod superfluunt, nocent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION