라틴어 문장 검색

ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent et ad movendum auditorem valerent plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:4)
illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιι΅αι dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 76:3)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 243:3)
utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 40:2)
nil veris adfingo bonis, heu lactea colla!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus20)
ferox rapidusque in consiliis ac lingua immodicus primo inter paucos, dein propalam in volgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 146:1)
ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 34:1)
ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 442:1)
quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION