라틴어 문장 검색

patrem pacis et patronum,
(ARCHIPOETA, II5)
Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae dei tam pura defensio adversus inimicos eius ex ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur?
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:9)
Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 12:2)
Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et dicto oboediant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 13:2)
Cognati et adfines opera, quam dare rogati sunt supersederunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 14:2)
Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 7:1)
Potui, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 12:2)
postea esse cognatos adfinesque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:4)
Patrem primum, postea patronum proximum habuere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:5)
In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:3)
Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 11:1)
In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 14:1)
Sed, quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem, defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 18:1)
Parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse, ac ne ad hostes redire vellent orabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 9:1)
Is tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere pecuniam datam consuetis modis, expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione tabularum obsignatione, testium intercessione, ex quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se sane oportere et adversarium de calumnia damnari, quod de utriusque autem vita atque factis diceretur, frustra id fieri atque dici;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION