라틴어 문장 검색

At officcio fideliter fungi, nullaque pallescere culpa, Washingtonio vulgi favore carius fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.63)
pallescet super his, Venere et Baccho abstinebit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.63)
hic murus aeneus esto nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0135)
stetit ante aram nec turpe putavit pro cithara velare caput dictataque verba pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI208)
atque alios alii inrident Veneremque suadent ut placent, quoniam foedo adflictentur amore, nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:9)
Contra qui metuunt qua ratione pallescunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 7:2)
Hoc demerso humor dilutior cuti remanet, et inde pallescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:2)
nam ideo timentes pallescunt, quia ante exsangues fiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2122)
Celsus, ut iuris iurandi deum, pallidum dictum, quia iurantes trepidatione pallescunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2777)
Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:3)
hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 2:3)
luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:5)
quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:6)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION