라틴어 문장 검색

Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere propinquas quod puras nequeunt habere loquelas;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 150:2)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
quid quod nec retia turpi iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem munimenta umeri pulsatamque arma tridentem qui nudus pugnare solet?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI184)
movet ecce tridentem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII83)
Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 9:1)
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare vaporem, nil magnis intervallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:2)
Et me saevus equis oriens adflavit anhelis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:3)
— Ex quo me divum pater atque hominum rex Fulminis adflavit ventis et contigit igne, et alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:2)
Namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuventae Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:2)
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum, Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro, Vindicat unda Notum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:9)
Sic, o summe parens mundi, sic sorte secunda Aequorei rector facias, Neptune, tridentis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:65)
Humanoque cadit serpens adflata veneno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:45)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
aut 'honores' propter formam, ut et laetos oculis adflarat honores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 288)
Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto tricerbero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1334)

SEARCH

MENU NAVIGATION