라틴어 문장 검색

quo fit, ut, qui nerui sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine uoluntate semen emittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 13장 1:3)
Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 21장 2:2)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:4)
frictione quotidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 4:1)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis, vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:2)
idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:1)
idque in linteolum illinere, et fronti agglutinare, ut, compressis venis, pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 9:4)
Perpetuumque est, quoties glans, aut ex cole aliquid vel excidit, vel abscinditur, hanc non esse servandam, ne considat, ulcerique agglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 14:1)
atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:10)
reductisque ejus cruribus, ipsum quoque jubet, manibus ad suos poplites datis, eos, quam maxime possit, attrahere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 8:5)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus ejus, alter dextrum, simulque ipse poplites suos attrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 9:4)
Quod si parum proficit, agglutinanda cucurbitula est et inguinibus, et coxis, et super pubem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 28:3)
eaque ultra aures ducenda, et fronti duobus capitibus agglutinanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:4)
Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est, circa poplitem;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 24:1)
quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION