라틴어 문장 검색

Multo etiam melius servi regis Saul fidem domino servaverunt, contra eius imperium manum sanguini subtrahentes, quam Doech idumaeus, qui regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis manibus interfecit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:45)
si quasi non amans ad tempus tibi sese subtraxerit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:9)
Subtrahitur certe illa interior delectatio quam ex amici pectore iugiter hauriebat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:11)
Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:14)
numquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:38)
cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:41)
nihil sibi subtrahens, quod utile sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:35)
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)
Adnectens sua dona Fides in munere multo Se probat esse Fidem, nec se sibi subtrahit, immo Monstrat et in dono se disputat esse fidelem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:1)
Hujus imaginariae visionis subtracto speculo, me ab exstasi excitatum in somno, prior mysticae apparitionis dereliquit aspectus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 99:1)
Ad hanc itaque miram et dignam Domino revelationem, subtracta visione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:1)
Hac igitur nocte cum omni tranquillitate peracta, et obsidibus Petro a principe fideliter restitutis, centum viri Alemannorum propter contentionem vilissimam, cum quodam Bulgaro vespere habitam in venditione et emptione, paulisper subtracti a tergo agminis Petri, septem molendinis, quae sub praedicto ponte in flumine degebant, ignem submiserunt, et in favillam redegerunt, quin et domos quasdam, quae extra urbem erant, simili incendio in ultionem furoris sui succenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:4)
Walterus vero de Bretoil, filius Walramni, et Godefridus Burel, magister peditum, inter vepres et dumeta fuga elapsi, per angustam semitam, qua tota manus subtracta a praelio et in unum collecta habebatur, reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:2)
Interdum hi ex arce erumpentes in virtute loricatorum, fortiter Gallos citra fluvium et pontem urgebant, interdum Galli praevalentes, Hungaros [0408D] bello et vulnere aggravatos usque in praesidium remittebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:7)
- Imperator alimenta emenda subtrahit, exercitus partes Graeciae invadit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION