라틴어 문장 검색

His si denarium iunxero viginti numerorum pyramis veniet, atque ita in cunctis aliis eadem ratio copulationis est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:12)
Pyramides a triangulis j iiij x xx xxxv lvj lxxiiij cxx clxv ccxx
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 3:1)
Namque in x pyramide super sex additi sunt tres atque unus, qui senarius superat ternarium quantitate, ipsi vero tres unum pluralitate transcendunt, qui unus extremum terminum progressionis offendit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:3)
Illae quoque, quae sunt a tetragono pyramides, eadem tetragonorum super se compositione nascuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:5)
Descriptis enim cunctis tetragonis, id est j iiij viiij xvj xxv xxxvj xlviiij lxiiij lxxxj c, si unitatem primam ex hac dispositione praesumam, erit mihi potestate et vi pyramis ipsa unitas, nondum etiam opere atque actu.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:6)
At si huic tetragonum superponam, id est quattuor, nascetur pyramis quinque numerorum, quae duobus tantum numeris per latera positis continetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:7)
Sin vero his sequentes novem adiecero, fiet mihi quattuordecim numerorum forma pyramidis, quae per latera tribus unitatibus concludatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:8)
Atque huic si sequentem tetragonum xvj superponam, tricenaria mihi pyramidis forma producitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:9)
Nam unitas, quae prima pyramis est, unum solum, id est se ipsam gerit in latere, quinaria vero, quae constat ex uno et quattuor, duobus per latera designatur, et xiiij, quae ex tribus numeris compositis fit, ternario numero in latere posito constituitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:11)
Hanc autem pyramidum generationem monstrat subiecta descriptio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:12)
Pyramides a tetragonis j v xiiij xxx lv xcj cxl cciiij cclxxxv ccclxxxv
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 6:1)
Scire autem oportet, quae sint curtae pyramides, vel quae his curtae, vel quae ter curtae vel quater et deinceps secundum numerorum adiectionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:1)
Perfecta enim pyramis est, quae a qualibet basi profecta usque ad primam vi et potestate pyramidam pervenit, unitatem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:2)
Sin vero a qualibet basi profecta usque ad unitatem altitudo illa non venerit, curta vocabitur, recteque huiusmodi pyramis tali nuncupatione signatur, si usque ad extremitatem punctumque non venerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:3)
Ergo in curta pyramide tot erit angulorum superficies, quot fuerit basis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION