라틴어 문장 검색

Nam si quattuor interpositis, qui se quinario vincant, adgregaveris, eptagoni continuo figura nascetur, ut hi numeri sint eorum radices et, ut superius dictum est, fundamenta:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:2)
Nam quinarius pentagonus ex quaternario super se posito tetragono et ex uno, qui in triangulorum ordine ponitur, adgregatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:8)
In his quoque omnibus pyramidis tot erunt unitates per latera, quantae in se numerorum adgregatae fuerint quantitates.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:10)
Pyramidis equidem figura est, sed quoniam usque ad cacumen verticis non excrevit, curta vocabitur et habebit summitatem non iam punctum, quod unitas est, sed superficiem, quod est quilibet numerus secundum basis ipsius angulos porrectus atque ultimus adgregatus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:5)
Cui si sequentem adgregavero, nascetur mihi duodenaria forma, quae fit ex quater tribus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:13)
Et quoniam triplus duas continet consonantias, diapente scilicet et diapason, in huius triplicis dispositione in differentiis eundem rursus triplum repperiemus, secundum subter descriptum modum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 7:1)
Diapason vero et diapente, quae triplicis obtinent rationem, fit ab extremitatum differentia ad differentiam minorem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:4)
Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 13:1)
Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaverat uti sinistrum suum cornu esset triplex.
(카이사르, 아프리카 전기 60:4)
Caesaris triplex;
(카이사르, 내란기, 1권 83:3)
Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장1)
Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장6)
idque linum debet esse crudum et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장33)
Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장67)
ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장116)

SEARCH

MENU NAVIGATION