라틴어 문장 검색

Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 27:1)
Sic universum corpus compositum, ut sit grande,sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo, quantum figura permittit, rotundum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 3:1)
Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 2:1)
Illa quidem agilior:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 11:3)
Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:6)
Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:3)
equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장4)
sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 1:3)
Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis,uirtutis uerae custos rigidusque satelles;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0110)
Quae circumuolitas agilis thyma?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0314)
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,sedatum celeres, agilem nauumque remissi;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1843)
Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:9)
steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
quod creber anhelitus illi Prodidit, et gelidus fesso de corpore sudor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION