-
Sicque relatiua dilectio, mutuus adsit Nexus amicicie, quam nec Fortuna nouercans Soluat, nec casus agitet, nec gloria frangat.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:9)
-
Est rupes maris in medio, quam uerberat equor Assidue, cum qua corrixans litigat unda, Que uariis agitata modis percussaque motu Continuo, nunc tota latens sepelitur in undis, Nunc, exuta mari, superas expirat in auras.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:1)
-
Pasiphae etiam hyperbolicae Veneris furiis agitata, sub facie bovis sophistice cum bruto bestiales nuptias celebrans, paralogismo sibi turpiori concludens, stupendo bovis conclusit sophismate.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:39)
-
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
-
Dux Godefridus, Robertus, Reymundus, Boemundus, Eustachius, Tankradus, omnisque primatus proxima die, postquam reversi sunt praemissi milites ad explorandum exercitum Corbahan, in unum convocati convenerunt, quid melius agerent, quod sanius consilium inirent discusserunt, ne subito praeoccupati, ab irruentibus millibus inimicorum in gladio et arcu consumerentur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:3)
-
- Petrus revertitur, responsio majoribus aperitur, et quid facto opus sit in commune discutitur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 91:2)
-
Quapropter consilio inter Christianorum principes habito et saepius discusso, ut praedictum est, quis tanto viro succederet non aliquis repertus est tanto honore et divino regimine dignus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:7)
-
Ipse autem omnia responsa illorum patienter accipiens, de rebus et armis aliquibus discussis, sed excusatis, obticuit singulis singula reddens beneficia.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:4)
-
Paschalis vero pastor S. Romanae Ecclesiae, et in toto orbe terrarum Christianae fidei ac religionis [0594D] examinator, Baldewini precibus et S. Hierosolymitanae Ecclesiae satisfaciens, consilio fidelium fratrem, Mauritium unum de duodecim cardinalibus, legatum S. Romanae Ecclesiae Hierosolymam proficisci destinavit, ut vice domini apostolici ipsum patriarcham, pro merito et culpa discussum aut excusatum, in cathedram episcopalem sanciret, aut victum et juste condemnatum de apostolica sententia deponeret ac feriret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:1)
-
mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:9)
-
Vera enim gloria radices agitatque propagatur, ut ait Tulius.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:3)
-
veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur;
- (ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 27:7)
-
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
- (성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
-
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
- (성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
-
Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus.
- (성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:1)