라틴어 문장 검색

turn ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium Q. Pompeium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 18:4)
et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum est - tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo et conlocando - , ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de actionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 1:1)
aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:2)
pauci tamen qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:14)
Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장1)
hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 34:6)
ALIO item tempore uocatus ad dedicandam ecclesiam comitis uocabulo Addi, cum postulatum conplesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris eius, qui acerrima egritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni membrorum officio, iamiamque moriturus esse uideretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.2)
actum tamen est de pace, impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini - id enim postulatum erat - in animum induxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 197:1)
tum primum lex agraria promulgata est, numquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 445:1)
popularis iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 449:1)
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:1)
Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 470:3)
et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 480:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION