라틴어 문장 검색

reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumpsisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 3:1)
ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam neque dissimulauit umquam ac frequenter etiam prae se tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:1)
Agricultura maxime delectabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.32)
Agricultura et mercium commutatio, eo praeside, in majus promovebantur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.32)
Agriculturam, mercium commutationem, fidem inviolatam ament:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.247)
Accipite et M. Varronis verba de agricultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:1)
Exigebat hoc quoque illa gulae intemperantia, ut et lepores saginarentur teste Varrone, qui de agricultura libro tertio, cum de leporibus loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 14:1)
Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 6:1)
Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:2)
Sic ergo et Virgilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant tamquam mature, id est temperate, abeuntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:1)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:3)
ivvencum terga fatigamus hasta agriculturam sine officio belli non gerimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6061)
primo enim pastoralis fuit in montibus vita, post agriculturae amor, inde bellorum cura successit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 142)
per agriculturam famis ostendit timorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION