라틴어 문장 검색

sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 330:2)
ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus, quid veri praetor vanive adferret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 574:1)
quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 47:1)
sed interequitantes alarii non patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 49:2)
itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 8:1)
adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 330:1)
et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 478:1)
cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 28:3)
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION