라틴어 문장 검색

DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem vicit interfecitque atque ob hane causam cognomen habuit Corvinus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 9:1)
Hanc escam et illecebram undique proiecit, credens huius rei famam et fidem (una cum recente exemplo Lamberti Simnelli) aliquas volucres forte aliquando tracturam, quae eam captarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:2)
Inter cadendum autem impegit in signum aquilae nigrae quod in coemiterio erat, illudque confregit et in terram coniecit, quod erat profecto mira quaedam et praeceps accipitris in alitem advolatio.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:2)
Eodem modo si cui sit ingenium vagum et volucre, mathematicis incumbat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:38)
Credulus hic ales rediens docet ista sodales.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:22)
Hostis it illesus, uolucer perit ipse comesus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:20)
Cumque nemus iuxta uulpes sic iret onusta Nec per uirtutem putet ales habere salutem, Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus, Arte relaxari reputat molimine tali:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:11)
Talia credentis, cadit ales ab ore loquentis, Arboris inuentae conscendens alta repente
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:16)
Sepe solet tales quos fallere prouidus ales.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 33:2)
Ales caueae clauditur antro;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 18:1)
Sunt etenim pennae uolucres mihi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 1:1)
Et uolucrem currum stabilis regit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 21:1)
Numen Arcadis alitis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 18:1)
Fixit et certis uolucres sagittis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION