라틴어 문장 검색

Alioquin optime bonus non esset, si quid facere dimitteret quod a se opportune faciendum esse praesciret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:24)
Sicut ergo anima et caro in unam ad invicem conjunctae personam, in propriis naturis sic discretae permanent, ut nequaquam haec in illam commutetur, alioquin duae res nequaquam dicerentur, ita et divinitas humanitati conjuncta, hoc est humanae animae simul et carni in unam personam sociata, nequaquam in ejus naturam convertitur, ut videlicet spiritualis illa substantia Dei, quae hominem assumpsit, in illam corpoream commutetur substantiam, cum hoc penitus ipsum permaneat ipsa quod prius erat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:9)
Deus igitur nec caro, nec homo esse proprie dicendus est. Alioquin et homo e contrario proprie dicendus esset Deus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:14)
Hoc audito, dux imperatori legationem misit, quatenus hos principes terrae suae, quos tenebat captivos, libertati restitueret, alioqui se fidem illi et amicitiam non posse servare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:1)
Nisi vero et accipitres, aves domitae et gratissimae procerum et nobilium, calore eodem et siti moriebantur in manibus eas ferentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:10)
Unde meus adhuc haesitat animus, alioqui diu hujus viae desiderio tactus et totus in ipsa intentione occupatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:10)
Alioqui nulli parcam aetati, sed omnes delebo in ore gladii;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:10)
Hac itaque adinventione aptata direxit nuntios ad praefatos principes, in circuitu Gybel jam per hebdomadam residentes, quatenus sibi festinato ad auxilium Archas properarent, alioqui se et confratres, qui secum erant, a facie gentilium non posse mortis evadere periculum, eosque dehinc simile posse sperare martyrium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:10)
egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:3)
alioquin propter aurum vel argentum vel caetera dona se illi amicitiam servare non posse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:4)
alioqui non posse eum vivere a facie Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 56:2)
beneficia vero, prout unicuique statuta erant de reditibus civitatum, protulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:3)
Placuit tandem cunctis ut Caesaream mitteretur legatio regis ammiraldo et primis civitatis, ut regi redderetur urbs, alioquin obsidere eam certum haberent, ut si vi caperetur, universos in ea repertos in ore gladii occidi debere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:1)
alioqui eos in terminis Jerusalem non velle remanere et Sancta sanctorum defensare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:3)
Unde Tankradus et Baldewinus de Burg, Willhelmus quoque comes Pictavii, pariterque Willhelmus Carpentarius, [0632B] consilio inito qualiter patriarcha restituatur, regi legationem direxerunt, videlicet ut patriarcham in suam sedem relocaret, alioqui nequaquam eos in ultionem suorum Ascalonem posse descendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION