라틴어 문장 검색

Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:7)
Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:15)
si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in amicum, laesam dicant amicitiam, et omne consilium quod amicus dederit suspectum habeant;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:20)
aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:34)
docere aliquid invicem, aut discere ab invicem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:4)
Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:47)
Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:14)
Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat dominium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:52)
Multi etiam alii juvenes mei gratia pulchritudinis honore vestiti, debriato amore pecuniae, suos Veneris malleos in incudum transtulerunt officia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:43)
Haec pestis non solum plebeae vulgaritatis inimicatur hominibus, verum [0462D] etiam praelatorum superciliosas sibi facit inclinare cervices, quibus Bacchi gratiae non sufficiunt, quas in eum gratia naturae diffudit, verum etiam arundineam usurpantes attractionem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:7)
Ad portam vero Meseburg et ejus praesidium, gratia regis Calomani venientes, honorifice introducti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:2)
Haec imperatoris promissa decreta et firmata dux intelligens, ex consilio suorum castra movit a muro civitatis, et [0419B] iterum trans pontem hospitandi gratia in brachio maris in muratis aedificiis secessit, universum populum admonens, ut pacifici essent, et sine seditione necessaria emerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:3)
Hac ergo divisione facta, Boemundus cum omni exercitu suo in vallem Dogorganhi, quae [0434D] a modernis Ozellis nuncupatur, hospitandi gratia circumquaque sociis in gramine diffusis, circa horam nonam descendit, ut alimentis, caeterisque necessariis, in locis, aptis rivis et pratis, castra locarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:6)
Boemundus, qui per juga rupium, solis ibicibus pervia elapsus cum caeteris comparibus ad societatem gratia Dei salvus redierat, in eodem sanguinis opere atrociter desudans, socios commonet et consolatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:12)
Principes autem praedicti et omnis comitatus eorum ignorantes cur miles egregius ultra terminum faceret moras, adhuc tertia die in regione urbis Sidonis remanserunt, si forte miles honorificus [0535A] redierit a montanis, vel aliquid de ejus adventu intelligerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION