라틴어 문장 검색

Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:4)
Sed haec locutio familiaris est Scripturae divinae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:3)
Deinde quae est locutio ista, ut diceret, donec siccaret aqua a terra, non terra ab aqua?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:6)
tamen nonnulli ante nos aestimaverunt, eo quod immoderata quaedam videatur vis exprimi passionum hac locutione verborum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:8)
Non erravit locutio, sed emphasis est, id est, exaggeratio facta verborum est, eo quod is qui effuderit sanguinem hominis, ipse quasi sanguis effundetur, quod spem ei posteritatis eripiat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:3)
qui, cum posteriores interpretarentur et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:8)
Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 19:1)
Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:12)
Verum excessus in illis et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta, sed etiam fidem et pondus eorum quae dicuntur omnino minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:17)
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector, Exteriora legat, sua semper et intima querat Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria, Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat, Inmoderatarum quam garrulitate minarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:24)
E libris graecis haud dubie haurire coactus est Celsus cum ipsam disciplinam medicam, tun permultas locutiones artem medendi spectantes, quibus nulla linguae latinae vocabula respondebant.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.77)
nec carebat oratio vernacula locutionibus verborumque circumscriptionibus sat multis artem salutarem spectantibus iisque jam olim usu receptis, quas scilicet vel plebeja quaedam medicina indigena vel adsiduum cum erudita Grajorum arte commercium invexerat.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.79)
Nec dubium quin hasce dictiones locutionesve avide capessiverit Celsus, quotiescumque vel res ipsas vel sua de hisce rebus cogitata accurate repraesentarent.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.80)
si ad allegoriam, nobis significatur nostra redemptio facta per Christum;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:7)
Nam allegoria dicitur ab 'alleon' grece, quod in latinum dicitur 'alienum', sive 'diversum'.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION