라틴어 문장 검색

hunc Miletius et Thales stupere auditum potuit simulque Lindi est notus qui Cleobulus inter arces, tu qui, Periandre, de Corintho es, et tu quem dederat, Bias, Priene, et tu, Pittace, Lesbius sophistes, et tu qui tetricis potens Athenis vineis Socraticas, Solon, palaestras, et tu, Tyndareis satus Therapnis, 1 Chilon, legifero prior Lycurgo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium28)
Huic summi ingenii viro simulque summae nobilitatis atque formae iuncta est femina quae domum ad mariti prisci insignia transferens Iovini implevit trabeis larem sophistae, sic intra proprios tibi penates, Consenti, patriae decus superbum, fastis vivit avus paterque libris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium42)
ordinis res est, ut, dum in hac allegorica versamur Aegypto, Pharao incedat cum diademate, Israelita cum cophino;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:3)
neque enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritalium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, nunc scilicet tibi a partibus meis arida ieiunantis linguae stipula crepitabunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:2)
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:3)
De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:11)
In Canticum Habacum librum I. In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I. Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION