라틴어 문장 검색

ille primo amplecti adlevare adhortari, modo virtutem admirans, modo timore aeger ne quis relicta poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장4)
In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장1)
ac, si ad visendum venisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio credere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장13)
laeta aliqua viderant et praesentem saevitiam melioris olim fortunae recordatione adlevabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장5)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장9)
redditi plerisque ordines, remissa ignominia, adlevatae notae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장2)
ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장2)
dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos in Hispania.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 2:3)
quas plerumque cum maritis ad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adleuans, si quae pudore submitterent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 2:1)
et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiara[m] deducta[m] diadema inposuit, uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 2:1)
Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestiuo niuatis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 2:1)
Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevaratque rex oculos et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat, laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 11:1)
Tum demum Darei mater adlevari se passa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 13:2)
Quam manu adlevans rex:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION