라틴어 문장 검색

' sane non nulli ita distingunt 'sociosque fatigat praecipites', ut adlocutio hinc videatur incipere 'vigilate viri et considite transtris'. et est usitata figura 'fatigat et praecipites facit'. fatigat cum clamore increpat, ut undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5732)
hoc illud germana fuit adlocutio per conquestionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6751)
sane sciendum adlocutionem hanc esse suasoriam cum partibus suis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1047)
nam primi sex ad imaginem Odyssiae dicti sunt, quos personarum et adlocutionum varietate constat esse graviores, hi autem sex qui sequuntur ad imaginem Iliados dicti sunt, qui in negotiis validiores sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 12)
divisa enim est haec adlocutio, et ultima pars eius habet parentis adfectum, quod et ipse ostendit dicens 'et patrias audite preces';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5722)
quod etiam sequentes Iovis allocutiones manifestius indicant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 94)
o pater o hominum et Titianus et Calvus, qui themata omnia de Vergilio elicuerunt et deformarunt ad dicendi usum, in exemplo controversiarum has duas posuerunt adlocutiones, dicentes Venerem agere statu absolutivo, cum dicit Iunoni 'causa fuisti periculorum his quibus Italiam fata concesserant';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 181)
lucage nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit a. v. v. e. h. v. haec adlocutio contraria est superiori, hoc enim continet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5921)
sane sciendum hanc adlocutionem talem esse, qualis illa ubi defletur Euryalus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 423)
eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:4)
Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione verborum, et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:1)
deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis - id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur - , et ipsa constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 2:1)
bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 4:8)
Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura - cur non extimescam opinandi temeritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 116:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION