라틴어 문장 검색

nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:5)
hic deus et terras et maria alta domat crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam alternante vacans vasta Charybdis aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b21)
ubi mihi seu Calaber Atabulus seu pestilens regio Tuscorum spiritu aeris venenatis flatibus inebriato et modo calores alternante, modo frigora vaporatum corpus infecit, interea febris sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:2)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus, non procul tamen, utpote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 3:13)
quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION