라틴어 문장 검색

nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus, non procul tamen, utpote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 3:13)
quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:3)
"Sidonios te Iuno duces, mitissime divum Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi, qui nunc eventu belli tumefactus Achaeum pervigil adservat vallum et tua iura recusat, da precibus tantis, rara est hoc posse facultas placatumque Iovem dextra Iunone mereri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권48)
paulum si devius hostis torsit iter, cecidere minae tumefactaque frustra colla sedent, irasque sui bibit ipse veneni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권159)

SEARCH

MENU NAVIGATION