라틴어 문장 검색

sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab oppositis locum posuerat, cujusdam reciprocae habitudinis relativis osculis foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:14)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)
Quod illi concessum est, ea conditione interposita ne in terra regis praedam contingeret, sed pacifice viam teneret, omnia vero, quibus indigeret exercitus, sine jurgiis et lite pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:4)
Sedata itaque hac lite gravissima, episcopus et comes navigio venerunt ad ipsum imperatorem per brachium maris ejusdem, eo quod milliari et amplius a civitate et regis palatio essent hospitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:3)
quatenus ex ejus consilio et decreto certius et sine lite coronandus posset constitui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:2)
Et eciam Ysoppus dixit, Discat ad hoc mitis cupidi dum contempnere litis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:11)
Unde Cato dixit, Litis preterite noli maledicta referre:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:12)
Litem infert cave cum quo tibi gratia iuncta est, Ira odium generat, concordia nutrit amorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:1)
Lis minimis verbis interdum masima crescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:3)
Et si guerram vitare desideras, vita et fuge lites et contentiones proutcommode potes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:11)
Inimicum tibi est corpus tuum quod repugnat menti tuae, cujus opera inimicitiae, dissensiones, lites, perturbationesque sunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:7)
Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:2)
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, cum nihil impetraretur, pavore vique extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 11:1)
Qui interrogatus quam ob rem inter multos ipse statuam non haberet, Malo inquit ambigere bonos, quam ob rem id non meruerim, quam (quod est gravius) cur impetraverim mussitare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:3)
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION