라틴어 문장 검색

De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:11)
Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:6)
en, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:2)
Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:8)
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:1)
Falsitatem consequentis ad fideles estendere non oportet:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:15)
Falsitas consequentis apparet sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:4)
cuius falsitas non habet superiorem. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:16)
Unde fit persepe quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed—ut plerique—de suis terminis egredientes per aliena castra discurrant;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:12)
Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:9)
qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat togae praetextae usum munus impetravisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:2)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
quo numine laeso ideo trahitur in ambiguitatem et requirit in quo Iunonis numen laesit Aeneas, quia in ipsum certa non erant odia, sed in gentem propter causas paulo post dicendas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 829)
vel falsitate fabulae, vel exemplo Iovis, qui caprae nutricis utitur pelle, unde Graece αἰγίοχοσ appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2755)
quae sint ea numina divum] id est ut ambiguitatem oraculorum interpretetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1235)

SEARCH

MENU NAVIGATION