라틴어 문장 검색

ambrosiae sucos ambrosia est cibus deorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4191)
liqvidum ambrosiae d. o. unxit eum, quo posset esse videndi numinis capax et habere licentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4141)
ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:2)
Tum ille 'iocabatur' inquit 'Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:1)
non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi bibere ministraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:5)
"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)
Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:1)
Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:3)
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:12)
Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, Ipse feram ante tuos munera vota pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1312)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est, luce Palis populos purget ut ille cinis, rege Numa, fructu non respondente labori, inrita decepti vota colentis erant, nam modo siccus erat gelidis aquilonibus annus, nunc ager assidua luxuriabat aqua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권446)
quaeque puer quondam primis diffuderat annis, promit fumoso condita vina cado.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권317)
Ambrosiam pro gramine habent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION