라틴어 문장 검색

cursus, multa ambulatio, omnisque uehemens exercitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:4)
Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:1)
per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:2)
Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 31:1)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:8)
Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 1:1)
Nam ubi incerta tempora sunt, neque alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud recte datur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 1:3)
Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 1:1)
Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:4)
Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:2)
utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:5)
tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:2)
post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:3)
rursus ante noctem ambulatione utatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:7)
ueratro quoque albo, uel alui ductione utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION