라틴어 문장 검색

acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장47)
Oportebit autem uti in iis partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장64)
Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장17)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장34)
deinde opus est fomento umido et calido.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장12)
Opus est deinde fomentis umidis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장15)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장14)
Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장22)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장2)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeve aut post cursum vehementem vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem solvere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장18)
At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori iniecta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장42)
prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장10)
deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장14)
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장20)
in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION