라틴어 문장 검색

nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus oblitteratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장10)
faces in prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus revulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri obiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장5)
arserat et ante Capitolium civili bello, sed fraude privata:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장2)
Haud procul inde campi quos ferunt olim uberes magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장1)
sed proelia dolus incendia inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장12)
Absumptis quae iaciuntur et ardescente pugna procursum ab hoste infestius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장1)
per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 2:1)
ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:3)
tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 2:2)
Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod rursus arserat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 5장 1:1)
alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 4:2)
principio morbi caeloque exacta sereno temperies, arsere rogis certantibus agri,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 501:1)
voce Iovem saevis relevans ambusta pruinis lumina;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 75:1)
arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 52:1)
ora sub excelso iamdudum vertice coni saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 632:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION