라틴어 문장 검색

ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
secundum quod habeo, tribuo libenter
(ARCHIPOETA, IV125)
feram quicquid iusseris animo libenti.
(ARCHIPOETA, X72)
Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos viros et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:3)
Iam senio frigescentibus membris fervere animum tuum patriae caritate nec miror et laudo, teque non tantum tenere memoriter verum etiam vita ac moribus demonstrare, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus immo etiam libens accipio.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 1:1)
Sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo, ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 6:3)
Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio;
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:3)
disciplinam libens habeat, metuens inponat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:8)
Quod acceperim libenter litteras tuas, mea re-scripta indicio esse voluisti.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 1:1)
Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 14:1)
Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 22:1)
Accipio cupidus et libens, tamquam si copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 2:3)
Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 7:2)
INFAMES materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξουσ ὑποθέσεισ appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se deiciebat, vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 2:1)
item quod fortescere posuit pro fortem fieri quodque dolentiam pro dolore et avens pro libens;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION